Page:APUG 0385-B.pdf/35

From GATE
This page has not been proofread


Ambrosius liber de Noe et arca caput 14.
dicit primum mensem esse Martium, 2um
aprilem et de hoc loqui hic scripturam. [1].
idem sentiunt communiter nostri, qui sentiunt
mundum creatum sole constituto in principio
arietis. Mercator initio chronologiae
docet mundum creatum sole constituto
initio leonis, et proinde secundum mensem
esse Augustum; [2] i. et probat ex eo quod
Mose cum At verissima sententia est Caietani,
mensem secundum dici per relationem ad annos vitae
Noe, non ad annos communes ut sensus sit,
cum Noe ageret annum 600um et illius
anni 2um mensem, et illius mensis diem 17um
tunc venit diluvium.[3]
Rupti sunt fontes abyssi/ Oleaster
putat re vera caelum fractum esse, vel
certe poros dilatatos, ut descenderent aquae
illae, quae super caelos sunt.[4] At falsa
imaginatio est. nam aquae, quae super caelos sunt,
si verae aquae sunt, non sunt densae, sed rarissimae
instar subtilissimorum vaporum


---page break---

  1. Secundum mensem verni esse temporis non ambigitur, quando augentur nascentia, ager parturit, terrarum pariter atque animantium foetura se fundit. Tunc ergo fecit diluvium, quando dolor eorum maior foret, qui in sua abundantia puniebantur tunc ultio terribilior..., Catena in Genesim , 137v.
  2. Gerhard Mercator, Chronologia, hoc est, temporum demonstratio ... ab initio Mundi, usque ad Annum Domini M.D.LXVIII ex eclipsibus et observationibus astronomicis, sacris quoque Bibliis & optimis ... scriptoribus ... concinnata (Cologne, 1569), a r-v.
  3. Catena in Genesim, 137v.
  4. Hieronymi ab Oleastro, Cōmentaria in Mósi Pentateuchum, 23v.