Page:FC 1042.djvu/490

From GATE
Revision as of 10:38, 6 January 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 237v



ex minimis Christi te expectare facit? numquid tibi[1] hinc[2] minor ex Deo retributio prouentura est? Quoties tu ipse facis Jesum stare ad ostium tuum et tamen uis, ut ipse non defatigetur, utque non poeniteat ipsum hoc fecisse? Vis ipsum non posse irritari? non posse reddi impatientem? non esse tibi auarum[3]? esto[4] tu talis erga eius minimos. Fac ipse id quod nosti, eum facturum esse, siquidem[5] humanitas eius in carne[6] uisibiliter, et localiter esset. Hic redibat in me illa frequens deuotio, quam mihi Dominus dedit erga singulas animas, et redibat voluntas patiendi pro animabus etc. uoluntas omnibus modis patiendi et laborandi pro ipsis, non solum uniuersaliter, aut generaliter (id quod magis[7] laboriosum, et magis honorificum est) sed singulariter imitando illum, qui totus est cuiuslibet animae, et pro qualibet uixit totam[8] uitam suam et[9] pro Christus totes cuilibet animae etc. qualibet[10] est passus et mortuus etc.[11]

_______________

  1. tibi] om. MF
  2. hinc] hic quam illic MF
  3. non ... auarum] aut amarum tibi MF
  4. esto] add. igitur et MF
  5. siquidem] si MF
  6. carne] add. uisibili MF
  7. magis] minus MF
  8. totam] omnem MF
  9. et] om. MF
  10. qualibet] eaque MF
  11. etc.] om. MF