f. 217v
In missa sentire in corde Jesus uenturum.
desiderio, ut ego in missa possem uidere,
et[1]
sentire in corde meo Jesum ad me uenturum in
sacramentum[2].
Agnoscebam plane ipsum ad me uenisse nimium saepe absque hoc, quod ipsum uiderem uenire.
Rogaui igitur Deum, Virginem, et Sanctos
aliquos[3],
ut mihi, et omnibus fratribus meis, omnibusque communicaturis liceret uidere ipsum uenientem, proindeque reuereri decenter, praepararique ipsi cum
magna[4]
aliqua expectatione.
Dum etiam induerer ornamentis
sacris[5]
hortatus sum meipsum ad compositionem illam, quam debet habere, qui uidet Jesum ad se
uenientem[6].
Sic Petrus alicubi ipsum uidit, dum diceret:
"Exi a me
quia
homo[7]
peccator sum"[I].
Elisabeth
similes quoque[8]
aliqua ex parte oculos habuit, cum diceret:
"Unde
hoc[9]
ut ueniat mater domini mei ad me?"[II]
Maria autem mater Dei tunc maxime uidit Jesum ad se uenientem cum dixit:
"Ecce Ancilla
Domini[10]
fiat mihi secundum verbum
tuum[11]"[III].
Jesum mater detinuit in longa obedientia subditum
_______________
_______________
- ↑ et] ac MF
- ↑ sacramentum] sacramento MF
- ↑ aliquos] aliquot MF
- ↑ magna] digna MF
- ↑ sacris] add. consideraui et MF
- ↑ uenientem] add. Joannes uere animaduertit, apertisque oculis uidit Jesum ad se uenientem MF
- ↑ homo] om. MF
- ↑ similes quoque] quoque similes MF
- ↑ hoc] add. mihi MF
- ↑ Domini] add. etc. MF
- ↑ fiat ... tuum] om. MF