Page:FC 1042.djvu/338

From GATE
Revision as of 09:53, 22 October 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 161v



curam salutis animarum, quae me egebant[1] dum meminissem, quod in hac prouintia sint tot Ecclesiae Parrochiales, Catholicae, quae nullum habent Pastorem particularem neque etiam ullum sacerdotem, siue dignum siue indignum multum quoque affectus spiritualis accepi dum considerarem[2] quo modo Sancta Brigida fuerit mulier tam sanctorum desideriorum circa salutem animarum, sicut scripta ipsius, et orationes, quae nobis relictae sunt, attestantur[3]. Hic inueni gratiam, ut ex animo possem gratias agere Deo pro omnibus beneficijs quae per eamdem Virginem huc usque Ecclesiae suae contulit et confert.

In die quo celebraui officium[4] de sancto Gilberto Confessore ego in missa[5] inueni maximam deuotionem circa animas Defunctorum, et magna sentimenta compassionis pro ipsis ita quod durante missa semper adfuerunt[6] lacrimae. Ante missam[7] optaueram satis efficaciter quantum in me erat vt possem

_______________

  1. egebant] angebant MF
  2. considerarem] considerassem MF
  3. attestantur] testantur MF
  4. officium] add. relictum MF
  5. ego in missa] in missa ego MF
  6. adfuerunt] adfuerint MF
  7. missam] add. ego MF