f. 152v
occasionem haberet miserandi, et miserendi mihi, uidens defectus meos.
Item hoc quoque proposui, in corde meo
frequenter[1]
hanc orationem
recitare[2],
uidelicet[3]:
Domine Deus omnipotens des mihi gratiam, ut dum moriar habeam pacem illam, quae constat ex uisione tui
saluatoris[4],
ex lumine omnium gentium, et ex gloria tuae plebis Christianae.
Hoc erit, dum cognoscetur perfecte Christus, ut Saluator, ut illuminator, ut glorificator.
Quodam die propinquo purificationi Virginis Mariae, ego sensi ex intimis meis uerba illius sententiae Christi, quibus dixit
relinquenti[5]
patrem, aut
matrem[6],
quod uitam aeternam possidebit[I], cum magno pondere sentiebam quid nam sit possidere
uitam aeternam[7].
Item hoc die super quadam mea interrogatione interna circa rationem
_______________
- ↑ relinquenti ... possidebit] cf. Mt 19,29
_______________