Page:FC 1042.djvu/277

From GATE
Revision as of 09:37, 22 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 131r



fit ut homines sibi inuicem claudant corda sua et quibus fieri solet Alter alterum nescit supportare. ut alter alterum[1] nesciat supportare, aut dum non supportandum est ipsum nesciat nec[2] uelit corripere, sed magis uelit omnino diuidi propter illam cogitationem[3] illius spiritus diuisionis. Hic rogabam ex animo Angelos Hominum custodes, et omnes alios ut cum Christo dignarentur nobis nasci, et ita de sanctis Dei hominibus, aut[4] mulieribus aut animabus in coelo regnantibus. Idem quoque optabam de his qui sunt in hac uita, utpote quod et ipsorum quilibet saluti sue et omnium proximorum nasceretur, hoc est nunc inciperetur[5] ex animo se totum ordinare et referre in utilitatem omnium proximorum primo spiritualem, deinde[6] corporalem. In missa dum legerem uerba de dilectione Jesu erga Joannem ego sensi magnum quoddam desiderium amandi et honorandi ipsum

_______________

  1. alterum] alterutrum MF
  2. nec] neque MF
  3. cogitationem] agitationem MF
  4. aut] ac MF
  5. inciperetur] inciperet MF
  6. deinde] add. etiam MF