Page:FC 1042.djvu/320

From GATE
Revision as of 09:06, 13 October 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has been proofread


f. 152v



occasionem haberet miserandi, et miserendi mihi, uidens defectus meos. Item hoc quoque proposui, in corde meo frequenter[1] hanc orationem recitare[2], uidelicet[3]: Domine Deus omnipotens des mihi gratiam, ut dum moriar habeam pacem illam, quae constat ex uisione tui saluatoris[4], ex lumine omnium gentium, et ex gloria tuae plebis Christianae. Hoc erit, dum cognoscetur perfecte Christus, ut Saluator, ut illuminator, ut glorificator.

Quodam die propinquo purificationi Virginis Mariae, ego sensi ex intimis meis uerba illius sententiae Christi, quibus dixit relinquenti[5] patrem, aut matrem[6], quod uitam aeternam possidebit, cum magno pondere sentiebam quid nam sit possidere uitam aeternam[7]. Item hoc die super quadam mea interrogatione interna circa rationem

_______________

  1. frequenter] frequentare MF
  2. recitare] om. MF
  3. uidelicet] scilicet MF
  4. saluatoris] salutaris MF
  5. relinquenti] de relinquente MF
  6. matrem] add. etc. MF
  7. uitam aeternam] aeternam uitam MF