f. 117r
magnas, iuxta illud:
Et tuam ipsius Animam pertransibit
gladius[1].
Die qua sepulturae traditus est
Canonicus[2]
Bartholomeus Monsono,
xiiia[3]
Nobis scilicet[4]
in oppido inferioris
Iggelhoni[5]
duabus
leucis[6]
habui[7]
tristitias recogitando aliquas malas negligentias circa ipsius curam, uidebatur[8]
enim mihi nihil
fuisse[9],
Bonum est in omnibus progredi uoluntate, quae non defatigetur.
in quo habui tale responsum, bonum esse, quando in
omnibus[10]
ultra progreditur quisque uoluntate, sic quod uoluntas non defatigetur, aut grauetur propter operam.
Aliud documentum sensi, considerans aliquas repugnantias, quae solent accidere
ijs[11],
qui se exercent talibus charitatis operibus, circa infirmos, et maxime Pauperes propter pericula contagionum, propter foetores, et alia incommoda, ex quibus
posset[12]
quis in mala eadem, uel alia incidere, et documentum fuit in hoc scilicet, quod oporteat unumquemque attendentem ad talia, aut alia quaeuis opera bona propter
_______________
- ↑ gladius] add. etc. MF
- ↑ Canonicus] om. MF
- ↑ xiiia] decima tertia MF
- ↑ Nobis scilicet] scilicet Nouembris MF
- ↑ Iggelhoni] Iggelhemi MF
- ↑ leucis] add. [a Moguntia] MF
- ↑ habui] add. quasdam MF
- ↑ uidebatur] Videbar MF
- ↑ fuisse] illi fecisse MF
- ↑ omnibus] add. operibus MF
- ↑ ijs] his MF
- ↑ posset] possit MF