f. 23r
destinatum, certum est non posse talem nisi miraculose habere deuotionem fundatam, quapropter necesse est determinata esse assignataque tempora ad orandum saepius quam[1] ad memoriam reduci cum desiderio, perseuerantia, et timore, ne forte contingat[2], et post officium, et[3] cum dolore perseuerante (si forte defecerit quod non bene dixerit) ita ut[4] talis tristitia et dolor, sine interruptione duret usque ad uenturum exercitium, sitque dolor non solum propter distractiones tibi displicentes, sed quae[5] procedat ex amore, et affectu uerborum Dei, et
amor orationis
materiarum orationis. Multi enim dolent quod non habeant deuotionem in oratione, non tamen ex amore ipsius orationis[6], Dei, et sanctorum et uerborum ipsius orationis, quam ex odio et timore
_______________