Page:FC 1042.djvu/496

From GATE
Revision as of 10:56, 9 January 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 240v



Jesus Christus Dominus noster nihil ociosum permisit esse, non aspectum rerum, non auditum ullius uocis[1], nec illud ociosum fuit, quod ad quaedam loca deuerteret, aut[2] ad quosdam homines oculos diuexerit[3], quod nunc in terra, nunc in mari, nunc domi, nunc foris, nunc inter homines, nunc solus esse uoluerit[4]. Ipsius stare, ipsius sedere, ipsius ambulare, ipsius comedere, ipsius[5] dormire, etc., ociosa enim non fuerunt, nos igitur non sinamus ociosum esse, quando[6] ad unum quemlibet[7], quacumque occasione accesserimus, siue ad uisitandum, siue ad confitendum, siue minus autem si ad comedendum uel ad aliis conuiuendum * aliquo adducti fuerimus, 435. Vnum efficax remedium hic notato contra tentationes carnales, quae occasionaliter occurrere solent illis, qui per diuer-soria et per domos saecularium

_______________

  1. uocis] add. sed MF
  2. aut] quod MF
  3. diuexerit] direxerit MF
  4. uoluerit] noluerit MF
  5. ipsius] om. MF
  6. quando] quod MF
  7. quemlibet] add. uel praetereundum uel uidendum MF