f. 233v
420. In die coenae Domini * mihi ualde sapuit, quod Christus non solum apostolis suis, et deinde nobis omnibus relinquere uoluerit exemplum omnium bonorum operum, quae per corpus suum exercuerat, sed ipsum quoque corpus et organum per quod talia opera exercuerat, et in quo passurus erat mortem. O infelices nos christianos, si habentes instrumentum diuinitatis Dei pro cibo et potu, non euaserimus in operatores industrios.
421. In die parasceue * cum audiendi essent mihi quidam iuuenes et paruuli ex minimis, qui erant de familia cuiusdam domini, filii mei spiritualis, appropinquauerunt ad me quaedam superbae cogitationes, et quidam • spiritus interius loquens et dicens, nunquidne tu huc uenisti, ut his minimis dares operam? nonne melius erat esse in eo loco, ubi audire posses grauium aliquarum personarum confessiones? Sed ubi apud me decretum fuit uelle per omnem uitam nihil aliud operari
_______________