f. 222v
celebraui missam pro quodam monacho defuncto, quem mihi Martinus Sanctae-Crucis •' commendarat ut uirum sanctum *. Sicque data est mihi magna deuotio circa liberationem animarum defunctorum; et quidam nouus sensus ac intelligentia specialiter circa eos qui pro minimis inibi detinentur, quique quasi ex toto sunt foelices, Imaginabar enim animas successiue et per incrementa beatam uitam ingredi, fierique participes foelicitatis; quod intelligendum est de accidentali beatitudine. Essentialis enim est tota simul et perfecta possessio uitae interminabilis, statusque omnium bonorum aggregatione perfectus.
394. Hic etiam ego recepi magnam spem circa temporis serenitatem, aliquot iam diebus anxie desideratam et petitam. Hoc sentimentum fuit dum rogassem Dominum ut dignaretur parcere pauperibus, quorum domus, uel alia quaecumque bona, per talem inundationem
_______________