Page:FC 1042.djvu/367

From GATE
Revision as of 09:21, 5 November 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 176r



de manu eius hactenus suscepi. 287. Hic quoque oraui pro omnibus illis, quos contigerit uel hactenus, uel posthac 115 continget diuertere uel demorari in quocumque locorum eorum, ubi ego aliquando uel me recepi, uel fui receptus, ad diuertendum, uel habitandum, aut orandum. Deus meus, qui sentire ac desiderare haec et similia dedit, omnia dignetur adimplere secundum uocem Uerbi sui sancti, et sanctum sensum sui sancti Spiritus, non autem ad Hberarn mearum propriarum cogitationum ac iuxta sensum mei proprii spiritus. 288. Eodem die, dum rescriberem ad dominam comitissam a Monfor et ad dominum vicarium in spiritualibus reuerendis-simi episcopi spirensis, ego intellexi quaedam (et ea primum sensi) circa resurrectionem quae nondum contigerat. Haec autem fuerunt quaedam documenta sumpta ex eo quod animae nostrae prius beatificantur extra corpus, sicut et Xpus. prius

_______________