Page:FC 1042.djvu/366

From GATE
This page has not been proofread



f. 175v



nunquam contigisset hactenus, propter talem mutationem, uel mori, uel infirmari, aut male habere; et tamen fieri non potest quin frequenter ego inciderim in loca uariis periculis corporalibus affecta et subiecta. Fui enim saei)e in hospitalibus parum mundis, saepius in diuersoriis pessimae habitationis, quandoque etiam in multo frigore quandoque in loco ubi praeter tectum domus, uel foenum, uel paleas, nihil erat. Sed et mihi contigit sub dio dormire. Qui igitur in his omnibus me et caeteros eiusdem conditionis ac differentis conserua-uit, ipse sit benedictus in saecula. Pro his gratias agebam, sperans quod et in hac noua habitatione mihi non esset defuturus; et 632 Fabri monuhsnta quando mihi uoluerit adesse per mortem, non propter hoc minus bonum mihi uolet Deus uitae el mortis, sed nec ego ideo minus debeo pro incolumitate corporis et pro reliquis bonis quae

_______________