f. 155v
alius salutem corporis hanc, uel illam etc.
Et hoc modo
delectabar[1]
circa
societatem nostram[2],
discurrendo etiam usque ad
minimum[3]
cum spiritu
sancti pietate[4],
et cum fide simplici,
et[5]
spe bona etc.
Det Deus, qui nos, et omnia creauit gratiam, ut possimus recognoscere per spiritum ipsius quaecumque
nobis ab ipso[6]
sunt donata, et recognoscendo gratias agere.
Vtinam sentiremus ea quae ipse operatur in
nobis[a],
siue in corpore siue in spiritu, et hoc per se immediate, siue per suos ministros.
Vtinam tandem aliquando uideamus eum, qui est, et qui operatur omnia in nobis, et illum per quem omnia sunt et aguntur, et illum in quo omnia sunt.
Sed ad hanc causam ueniendum
est[7]
per
alios[8],
ad summum principium per mediatas causas.
et ad summum principium omnium rerum, ac causam per mediatas causas, sicut ad summum et primum mediatorem,
et[9]
medium per mediata media
- ↑ nobis] sequitur erasio
_______________