f. 143v
autem nociuus, ut nemo unquam de
se[1]
ipso
conqueri[2]
possit apud Dominum iuxta hoc quaeremus gratiam sanctorum Innocentum ut numquam quemquam l[a]edamus, aut scandalizemus aut infirmemus.
Octaua[3]
conditio est ut is seruus sit paratus pati, etiam usque ad mortem, pro honore, et pro rebus et pro omni iusta defensione atque salute Domini sui iuxta hoc inuocabimus martires ut nobis impetrent uirtutem patientiae, id est, qua esse possimus prompti ad subeundas tribulationes quascumque pro Domino nostro Jesu Christo, pro honore
+++[4]
eius et ipsius uoluntate facienda.
Nona[5]
conditio quam
debet seruus habere[6]
est ut semper et ubique praeclare loquatur de Domino suo, et eius
fama[7],
ac nomen uelit dilatare, iuxta hoc inuocabimus confessores Christi,
ut eorum praecibus, semper, et ubique
_______________