Page:FC 1042.djvu/304

From GATE
This page has not been proofread



f. 144v



quidem dilectus fuerit et in priuatum domini assumptus, studeat esse fidelis, nec abutatur amore domini sui, sed respondeat ei. luxta hoc inuocabimus sanctas quae fue> runt fideles in matrimonio. 13.* conditio est in hoc ut dum seruus caret praesentia benefici domini sui, imo etiamsi ab illo esset ad tempus separatus, ut nunquam alienetur ipse, nec conuerta-tur ad alias consolationes, quibus impediretur facile ut ne curare posset de reunione ad dominum necessaria Hinc accipiemus formam petitionis ultimae, pro qua quaeremus auxilium uiduarum et continentium, ut scilicet nobis impetrent hanc gratiam ut nullam (extra diuinam) consolationem quaeramus; quin potius, dum non dabitur frui Domino nostro, semper et ubique malimus lugere et moesti esse pb carentiam

_______________