Page:FC 1042.djvu/302

From GATE
This page has not been proofread



f. 143v



autem nociuus, ut nemo 87 unquam de ipso queri possit apud dominum: iuxta hoc quaeremus gratiam sanctorum Innocentum, ut nunquam quemquam laedamus, aut scandalizzemus, aut infirmemus. 8.* conditio est, ut is seruus sit paratus pati, etiam usque ad mortem, pro honore, et pro rebus, et pro omni iusta defensione atque salute domini sui. Juxta hoc inuocabimus mártires, ut nobis impetrent uirtulem patientiae; id est, qua esse possimus prompti ad subeundas tribulationes quascumque pro Domino nostro Jesu Xpo., pro honore scilicet eius et ipsius uoluntate cienda. 9.® conditio, quam habere debet seruus, est ut semper et ubique praeclare loquatur de domino suo, et eius famam ac nomen uelit dilatare; iuxta hoc inuocabimus confessores Xpi*i eorum precibus, semper et ubique,

_______________