f. 128v
diuites in hoc mundo, propter quam uoluntatem saepe appetunt filiorum generationem temporalem, qui ergo rursus nasci debet, is ex Deo ipso
Nasci ex Deo, non ex sanguinibus.
nasci debet, cuius natura perfectissima est, et cuius omnis uoluntas rectissima, atque sanctissima, et ita uiuere, ut
non[1]
feratur secundum inclinationem corruptae
naturae[2],
quam ex sanguinibus habet, neque secundum appetitus carnales moueri iam debet, aut secundum eos motus uoluntatis, qui sunt humani, atque mundani uiri.
Ex talibus
utique[3]
fructibus sumenda erunt signa uerae natiuitatis, id
est[4],
quae ex Deo existit.
Mssam primam, quae scilicet fuit in media nocte, ego
applicaui[5],
quod[6]
ex mea intentione fuit ad Societatem nostram, cui desideranter optabam omnium bonorum desideriorum,
_______________