f. 128r
derit [dederit] mihi Dominus spiritum, in quo, et per quem me totum referrem, et ordinarem ad unumquodque tale bonum opus imitando illum, qui unicuique totus conceptus
est[1],
et unicuique natus, et
conceptus[2].
Hic[3]
in spiritu
debemus[4]
vivere reliquum vitae nostrae, et agere omnia in usum Proximi nostri, et ad laudem Dei; sufficit enim et nimium est, praeteritum tempus nostrum, ad hoc ut nobis nostrisque commodis temporalibus
vixerimus[5],
quasi nobis solis essemus nati.
Nota quod tria occurrebant ad nostram corporalem nativitatem, primum quidem materia illa sanguinum, ex
quo[6]
sumus,
secundo[7] voluntas carnalis, et concupiscentia parentum gignentium, tertium
erat[8]
intentio, atque alia voluntas Parentum, qui volunt Filios suos tandem esse
_______________