f. 100v
*
secundum carnem idque in officijs, et ministeriis corporalibus, patribus autem noui Testamenti qui seruierunt Christo, et
ipsi[1]
nobis quodammodo
seruierunt[2]
in ministerijs spiritualibus his inquam ego
optabam[3]
ex[h]ibuisse omnia officia circa res
spirituales[4].
Item[5]
die Sancti Euaristi Papae et martyris dum sur-rexisssem circa horam tertiam post mediam noctem, ego inueni multam deuotionem in bona uoluntate, et in multis piis desideriis, quae mihi suggerebantur ad orandum pro necessitatibus proximorum in generali commemoratione circa Christianos, circa iudaeos, circa tureas et gentiles, circa haereticos, item, et circa mortuos. Ueniebant in mentem uariae afflictiones “ hominum, infirmitates, peccata, obstinationes, desperationes, fletus, clades, fames, pestes, angustiae, etc., pro quibus mihi suggerebatur Christus redemptor, Christus p consolator,
_______________