f. 100v
secundum carnem, idque in officiis et ministeriis corporalibus; patribus autem noui testamenti qui seruierunt Xpo. et ipsum nobis quodammodo genuerunt in ministeriis spiritualibus, his, inquam, ego optassem exhibuisse omnia officia circa res spirituales, etc. 63
151. In die sancti Euaristi papae et martyris dum sur-rexisssem circa horam tertiam post mediam noctem, ego inueni multam deuotionem in bona uoluntate, et in multis piis desideriis, quae mihi suggerebantur ad orandum pro necessitatibus proximorum in generali commemoratione circa Christianos, circa iudaeos, circa tureas et gentiles, circa haereticos, item, et circa mortuos. Ueniebant in mentem uariae afflictiones “ hominum, infirmitates, peccata, obstinationes, desperationes, fletus, clades, fames, pestes, angustiae, etc., pro quibus mihi suggerebatur Christus redemptor, Christus p consolator,
_______________