f. 97r
debemus querere principalem spiritum
et[1]
ut in illo quiescamus nos debemus adherere uerbis, et intelligentijs, et uoluntatibus ac desiderijs Deo magis secundum subiectam materiam immediatis, ut appareat
ei[2]
solum Deum
aut ipsum super omnia principali affectu diligamus ac timeamus maxime autem cognoscitur intentio amoris nostri aut cuiuscumque pij erga Deum[a]
affectus eo tempore cum adsunt uarij uenti desideriorum cordis, et nostrarum intentionum dum uideris igitur te tempore officij bene dispositum esse secundum
Christum[3],
et secundum intellectum, ad predicationem, uel ad
aliam aliquam[4]
collocutionem, memento statim te esse extra dispositionem quae requiritur ad officium diuinum, et ad res quae cum Deo habentur peragendas.
Facit[5]
Deus[6]
optimus maximus, ut secundum exigentiam
earum[7]
collocutionum ac uerborum, in quibus uarijs modis, et secundum uaria tempora, nos oportet occupari corporaliter ita habeamus spiritus qui exiguntur
in[8]
intentiones nostrorum amicorum et
- ↑ aut ipsum ... Deum] add. in mg.
_______________