f. 97v
omnia suo ordine ut non
confundantur[1]
in ordinatione operum nostrorum verborum neque cogitationum, aut desideriorum.
In hoc
mense[2]
die
quodam[3]
cum[4]
agerem in quodam castro, et
opido[5]
apud dominum Spyrensem, et surrexissem media nocte ad orationem ego incidi in quaedam colloquia ad Deum et Beatam Virginem, et Sanctos pro illo populo quantum ad vivos, et quantum ad defunctos, et hoc magna cum devotione
ac[6]
multis lachrimis discursus autem qui
tunc mihi[7]
dabatur erat circa recognitionem universalem
eorum[8]
quae ego
advertebam[9]
recepisse illum Populum petendo veniam nomine omnium agendo gratias in omnibus, et petendo varias gratias dolebam propter defectus optabam, ut omnia quae mihi Deus per se, et per Sanctos suos operatus fuerat, et adhuc operabatur, recogno=
_______________