Page:FC 1042.djvu/59

From GATE
This page has not been proofread



f. 22r



non tantum curaretur fieretque tanti[1] solemnitas, quantum in alijs partibus[2]; ideoque desideraui cum multo affectu posse mouere eos, qui auctoritatem habent praelaturae spirituales[3], ut fieret festum hoc solemnius. (hastaqui **) 37. Die sancti loannis et Pauli * habui cognitionem quamdam et adiutorium ad melius dicendum officium. Erat autem V. g. quod notarentur quatuor tanquam limites et termini extra quos non esset exeundum tempore officii. I.®, locus vbi recitatur, 2.° personae aut sancti occurrentes in tali oratione, 3.® verba, 4.® opera interuenientia in tali officio. Estque id vtile incipientibus ad melius resistendum memoriae, intellectui, sensibus, aut desideriis per alia loca, personas, colloquia, aut opera occurrentia dispersis ® et similiter de tempore. Aliud etiam adiutorium notaui, quod antea expertus fueram saepius ad idem vtile esse. Est autem quod antequam dicatur officium, et a longe

_______________

  1. tanti] add. eius MF
  2. partibus] regionibus MF
  3. spirituales] spiritualis MF