Page:FC 1042.djvu/43

From GATE
This page has not been proofread



f. 14r


seruare[1] perpetuam castitatem cum eorum auxilio et perpetuam paupertatem et perpetuam obedientiam praeposito Societatis Iesv Christi[2] perpetuam obedientiam Summo Pontifici in missionibus et totum hoc promitto seruare[3] conformiter ad constitutiones et regulam dictae Societatis hanc professionem sic feci, et quia uerum est de nouo facio Domino nostro et Dominae nostrae et tibi nostro[4] Ignatio de Loyola sicut locum tenenti Jesu Christi in dicta Societate et praeposito ego subsignauique mea manu nono Julij 1541. Petrus Faber.

Eodem anno 21[5] Julij profecti sumus Ratisbona[6] Doctor Ortis et ego cum tota eius familia transiuimusque per patriam meam et Galliam ubi fuimus carceratus septem dies. detenti fuimus in carcere[7] septeni dies, qua de re[8] noli unquam obliuisci magna beneficia Domini

_______________

  1. seruare] seruandi MF
  2. Christi] add. Item seruandiMF
  3. seruare] seruari MF
  4. nostro] magistro MF
  5. 21] 27 MF
  6. Ratisbona] add. dominus MF
  7. fuimus in carcere] et incarcerati MF
  8. qua de re] quad ob rem MF