Page:FC 1042.djvu/42

From GATE
This page has not been proofread



f. 13v


contulit memorabile beneficium ut facerem scilicet in octaua Visitationis dominae nostrae solemnia uota meae Professionis mitteremque eam ad nostrum[1] Ignatium qui erat electus praepositus, feci autem hanc professionem Ratisbonae in Altari[2] maiori[3] dominae nostrae quae dicitur capel[l]a uetus[4] in[5] multa consolatione spirituali et fortificatione animae meae in abnegatione bonorum iam abnegatorum uoluptatumque carnis iam relictarum ac[6] humilitatis in subiectione et abnegatione omnimodae[7] propriae uoluntatis[8]. Sunt autem uota de castitate de[9] paupertate et obedientia Praeposito societatis, aliud est[10] uotum obedientiae quo promittimus omnes Summo Pontifici quantum ad missiones, feci autem professionem hanc coram Sancto[11] Sacramento dum uellem communicare cuius forma est sequens. | Forma votorum. Ego 502 MF Petrus Faber promitto et uoueo domino Deo nostro et nostrae dominae et omnibus sanctis coelestibus

_______________

  1. nostrum] magistrum MF
  2. Altari] altare MF
  3. maiori] add. ecclesiae MF
  4. capel[l]a uetus] Capellae veteris MF
  5. in] cum MF
  6. ac] et MF
  7. omnimodae] omnimoda MF
  8. uoluntatis] add. ad omnia. Recepi, inquam, nouam fortitudinem et nouam cognitionem, sentimentaque magna bonae voluntatis. MF
  9. de] om. MF
  10. est] etiam MF
  11. Sancto] Smo MF