f. 13v
contulit memorabile beneficium ut facerem scilicet in octaua Visitationis dominae nostrae solemnia uota meae Professionis mitteremque eam ad nostrum[1] Ignatium qui erat electus praepositus,
feci autem hanc professionem Ratisbonae in Altari[2] maiori[3] dominae nostrae quae dicitur capel[l]a uetus[4] in[5] multa consolatione spirituali et fortificatione animae meae in abnegatione bonorum iam abnegatorum uoluptatumque carnis iam relictarum ac[6] humilitatis in subiectione et abnegatione omnimodae[7] propriae uoluntatis[8].
Sunt autem uota de castitate de[9] paupertate et obedientia Praeposito societatis, aliud est[10] uotum obedientiae quo promittimus omnes Summo Pontifici quantum ad missiones, feci autem professionem hanc coram Sancto[11] Sacramento dum uellem communicare cuius forma est sequens.
consuetarum, ms.
Ego Petrus Faber promitto et uoueo domino Deo nostro et nostrae dominae et omnibus sanctis coelestibus
_______________
- ↑ nostrum] magistrum MF
- ↑ Altari] altare MF
- ↑ maiori] add. ecclesiae MF
- ↑ capel[l]a uetus] Capella veteris MF
- ↑ in] cum MF
- ↑ C] et MF
- ↑ omnimodae] omnimoda MF
- ↑ uoluntatis] add. ad omnia. Recepi, inquam, nouam fortitudinem et nouam cognitionem, sentimentaque magna bonae voluntatis. MF
- ↑ de] om. MF
- ↑ est] etiam MF
- ↑ Sancto] Smo MF