in omnibus et sanctorum angelorum et Spiritus Sancti illustrationibus o[p]portuno tempore me liberabat. Contigit autem in fine horum 4
or[1] annorum circiter, quod cum me inuenissem iam fortem in solo
domino
[2] super propositis, in quibus iam perseueraueram, plusquam duos annos sequendi
[3] Ignatium in uitae paupertate
nec aliud expectassem
[4] quam studiorum meorum, eiusque et magistri Francisci caeterorumque eiusdem animi et propositi finem, hoc inquam tempore pagus
[5] profectus uisitaturus parentes fuique cum patre qui (mortua iam matre) adhuc uiuebat septem menses.
Anno 1534, aetatis autem meae 28 rediens Parisios, consumandus in studio
[6] theologiae
accepi exercitia, initiatusque sum sacris omnibus, etsi nondum delati
[7] essent
[8] hi
[9] tituli)
_______________
- ↑ 4or] quatuor MF
- ↑ domino] Deo MF
- ↑ sequendi] add. scilicet MF
- ↑ expectassem] spectassem MF
- ↑ pagus] sum MF
- ↑ studio] studiis MF
- ↑ delati] delata MF
- ↑ essent] esset MF
- ↑ hi] littera MF