Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/213

From GATE
Revision as of 23:29, 23 August 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



Ab anno Domini 1200 ad 1300

p. 195



De daemonibus, 1.
In exameron, 1.
In Psalterium, 1.
In Prouerbia Salomonis, 1.
In Ecclesiastem, 1.
In Cantica canticorum, 1.
In euangelium Matt􏰁haei, 1.
Sermonum, 1.
Epistolarum, 1.
De collatione & pluralitate beneficiorum ecclesiasticorum, tractatus duo.


[330.] De Iacobo a Vitriaco – 1240

Iacobus a Vitriaco, natione Gallus. S. R. E. cardinalis & episcopus Tusculanus a Gregorio nono creatus, multis laboribus pro ecclesia Dei perfunctus in oriente & occidente, pie obiit anno dom. 1240 de uo multa narrat Thomas Cantapratensis eius ferme aequalis.
Scripsit magnum volumen concionum de tempore, in quibus multus est in sacris Scripturis citandis & exponendis.
Scripsit libros duos historiae Hierosolymitanae & occidentalis.
Item librum unum contra Saracenos.
Item libros duos de vita B. Mariae Oegniacensis, qui extant apud Surium, die 23 Iunii. Denique scripsit epistolas ad diuersos.


[331.] De Edmundo Cantuariensi – 1240
Sanctus Edmundus archiepiscopus Cantuariensis a Gregorio nono pontifice creatus, obiit anno Dom. 1240 & paulo post ab Innocentio IV pontifice in sanctos relatus fuit.
Sripsit utilem librum, qui speculum ecclesiae dicitur & extat in tomo quinto Bibliothecae sanctorum Patrum, edit. 2.


[332.] De Innocentio IV – 1243
Innocentius quartus pontifex, patria Geneuensis, vir doctrina & prudentia clarus, sedere coepit anno Dom. 1243 & obiit anno 1254. Scripsit dicitur etiam alium librum, Nouelas siue <***> appellatum, necnon librum de pontificis auctoritate & imperatoris iuribus contra Petrum de Vineis. Sed hos illos posterioris libris <***> eius