CAPUT IV
De Magnete et Machneticis Machinis et Operationibus
Magnes subtilium cos ingeniorum, prodigium Naturae,mirabilium thaumaturgus, reconditae vrtutis inscrutabilis Labyrinthus,Kircheriani Musaei medulla, lapis est, qui quoad formalem apparentiam nil neque splendoris neque gratae pulchritudinis praerogativa gaudet, cum tamen tam eximia, et singulari virtutis dote praeditus fit, ut nulli lapidum speciei fecundus habendus sit, nec ab ullo, quod ad humanum commercium spectat, tantum utilitatis recipitur, quam a Magnete, hic enim solus navigationes dirigit, et ad desideratos, velificantes in erronei maris incognitis semitis, portus deducit.Fateor equidem praeclaras praerogativas, virtutesque in aliis lapidum speciebus describi, sed qui tam apparentes et infallibiles unquam effectus prestiterit non reperio. Unde quemadmodum in rationali natura, nulla passionum affectio "[[citesWork" contains a listed "[" character as part of the property label and has therefore been classified as invalid.]], seu amoris pertubatione vehementior est, sic quoque inter lapides nullus huic propiores, et affiniores habet effectus, quis enim non videt quanto amoris aestu ad ferri praesentiam rapiatur, quam scité omne eius motus, sive sursum, sive deorsum, donec eius desideratum amplexum tanquam unicum bonum suum amatum assequatur, ad quod obtinendum, immediate ad suum centrum naturale praecipitanter fertur nec a praesentis ferri concupiscentia desistit, demum ad sui naturalis poli quietem se recipiat; et sicut abique apparenti Catenae innodatione amoris illecebra visibiliter rapta, humana pectoria stringit, ita lapsis hic amore fuoconcupiti ferri fibras ita invisibili amplexu penetrat, ut non nisi vi a se invicem velli et segrari possint. Huius itaque lapidis admirandam artem Kircherus sua sagaci indagatione in Arte Magnetica, more suo scite describit, atque in Musaeo subsequentibus machunis curiosé tradit. occurrit itaque primo parvulus Typhis seu geniolus ad clavum cymbae crystallina sedet, vela per mare, altero crystallino non rarae molis catino vitreo facturus, nova navigationis arte in pacato et tranquillo mari, ne minimum quidem tumulantuatibus undis motus ab occultis cavernis tacitus erumpit spiritus, imbecillemque nautam seorsum, deorsumbe impellit, modo dextrorsum, modo sinistrorsum abripit, totoque Oceano adusque horizontis fluidi confinia erabundum et vagum iactat; occultis cuniculis, et vorticibus agitari Typhim crederes, nisi omnem suspicione quietissimae undae auferrent, nec enim diu fluctuantis, atque aberrantis cymbae errores durant, nam amoto ecxtrinseco magnete, quo suscitatur in pusillo mari crystallina navis, ad quietem se recipit, et ad mundi polos, seu sidissimo in portu se obfirmat, Nosces itaque errorum causam, effe latitantem sub undis magenticam Syrenem, quae uti est iocola, mobilis, et zelotypa, amatoriis sua natura illecebris in cymba alium occultatum magnetem, et una secum cymbam cum nauclero notis erroribus, et circulationibus, modo in directum, modo in obliquum.
Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/37
From GATE
Revision as of 12:07, 9 March 2017 by ArchivesPUG (talk | contribs)
This page has not been proofread