Ab anno Domini 1200 ad 1300
p. 191
Seculum decimumtertium ab anno 1200 ad 1300
De Innocentio tertio pontifice
Innocentius III pontifex maximus sedere coepit in apostolica sede anno 1198 & sedit usque ad annum 1216. Vir fuit multae pietatis & doctrinae, nec minoris prudentiae in ecclesia gubernanda. Eius opera duobus tomis continentur.
In priore habetur:
Sermones de tempore.
Item de Sanctis, tum proprii, tum communes.
Item de de consecratione pontificis, quatuor.
Ad haec libri:
De eleemosyna, 1.
In septem Psalmos poenitent., 1.
De laude charitatis, 1.
De mysteriis missae, 6.
De contemptu mundi, 3.
Encomium in Christum & eius Matrem.
Precationes de passione Christi, 3.
De Sanctorum veneratione, 3.
Hymnus in Christum & eius Matrem.
Conciones paraeneticae ad concilium, 2.
Acta atque decreta concilii Lateranensis.
In posteriore tomo sunt:
Epistolarum libri duo & Constitutionum decretalium libri quinque.
Obseruatio.
Qui libros Innocentii tertii edidit, praemisit ante concilium Lateranense admonitionem, in qua dixit concilii illius decreta non a concilio, sed ab ipso Innocentio post concilium conscripta, atque edita, fuisse: quod inde probat, quia in capitulis quibusdam fit mentio. Concilii Lateranensis iam peracti, ac praesertim in cap. 29, 33 & 41. Sed hic auctor, quicumque fuerit, omnino deceptus est & alios nonnullos scriptores decepit. Siquidem concilium Lateranense, cuius fit mentio in his capitulis, non est Lateranense sub Innocentio III, sed sub Alexandro III atque ad hunc errorem tollendum e medio, in editione Romana conciliorum generalium Graece & Latine editorum, in concilio sub Innocentio III notatur ad marginem, ibi sint capitula Lateranensis concilii sub Alexandro III ibi citata. Itaque decret concilii sub Innocentio III