Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/208

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 190



Ex quibus refellitur fabula de Constantia filia Rogerii, sanctimoniali & vetula, per dispensationem Caelestini III nubente Henrico sexto.
Caelestinus enim tertius sedere coepit anno Domini 1191.


[316.] De Gulielmo Neubrigensi – 1190

Gulielmus Neubrigensis eodem tempore scripsit Historiam Anglicanam libris quinque & libro 4 cap. 13 deplorat infelicem exitum Friderici primi, ob iniustam persecutionem factam legitimo pontifici Alexandro III. Coepit Historiam suam ab anno Domini 1066 & breuissime pertransiit usque ad annum 1135, quo anno se natum fuisse testatur, & ab hoc anno fuse scribit Historiam gentis suae usque ad annum 1197.


[317.] De Rogerio historico – 1190

Rogerius de Houeden insignis historicus scripsit libros duos Annalium Anglicanorum valde diligenter & peruenit usque ad Ioannem regem, qui regnare coepit anno Domini 1199.


[318.] De Theodoro Balsamone – 1191

Theodorus Balsamon patriarcha Antiochenus vixit tempore Xiphilini patriarchae Constantinopolitani, cui dedicauit suum opus. Georgius autem Xiphilinus anno 1191 sedere coepit, teste Baronio Card. tomo 12 Annalium ad annum 1191. Scripsit Balsamon duos libros Commentariorum, unum in Nomocanonem Photii, alterum in canones variorum conciliorum, & S. Patrum. Fuit autem Balsamon schismaticus & Romanae ecclesiae infensus, non minus quam Photius. Vide Baronium loco citato.


[319.] De Ioachimo abbate – 1195

Ioachimus abbas Florensis monasterii viuebat anno 1195. Scripsit in Isaiam & Hieremiam & Apocalypsim & Concordiam testamenti veteris & noui, quae omnia extant. Circumferuntur quaedam vaticinia sub eius nomine de futuris pontificibus Romanis, quae quam fidem mereantur, aliorum sit iudicium, illud mirum est, quod cum ea vaticinia ad solos quindecim pontifices pertineant, tamen curiositas hominum ad nostra usque tempora extendere illa conatur.