Ab anno Domini 1200 ad 1300
p. 191
Seculum decimumtertium ab anno 1200 ad 1300
[320.]
De Innocentio tertio pontifice
Innocentius III pontifex maximus sedere coepit in apostolica sede anno 1198 & sedit usque ad annum 1216.
Vir fuit multae pietatis & doctrinae, nec minoris prudentiae in ecclesia gubernanda.
Eius opera duobus tomis continentur.
In priore habetur:
Sermones de tempore.
Item de Sanctis, tum proprii, tum communes.
Item de consecratione pontificis, quatuor.
Ad haec libri:
De eleemosyna, 1.
In septem Psalmos poenitentiales, 1.
De laude charitatis, 1.
De mysteriis missae, 6.
De contemptu mundi, 3.
Encomium in Christum & eius matrem.
Precationes de passione Christi, 3.
De sanctorum veneratione, 3.
Hymnus in Christum & eius matrem.
Conciones paraeneticae ad concilium, 2.
Acta atque decreta concilii Lateranensis.
In posteriore tomo sunt:
Epistolarum libri duo & Constitutionum decretalium libri quinque.
Obseruatio:
Qui libros Innocentii tertii edidit, praemisit ante concilium Lateranense admonitionem, in qua dixit, concilii illius decreta non a concilio, sed ab ipso Innocentio post concilium conscripta, atque edita fuisse, quod inde probat, quia in capitulis quibusdam fit mentio concilii Lateranensis iam peracti, ac praesertim in cap. 29, 33 & 41.
Sed hic auctor, quicumque fuerit, omnino deceptus est & alios nonnullos scriptores decepit.
Siquidem concilium Lateranense, cuius fit mentio in his capitulis, non est Lateranense sub Innocentio III, sed sub Alexandro III atque ad hunc errorem tollendum e medio, in editione Romana Conciliorum generalium Graece & Latine editorum, in concilio sub Innocentio III notatur ad marginem, ubi sint capitula Lateranensis concilii sub Alexandro III ibi citata.
Itaque decreta concilii sub Innocentio III