Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/30

From GATE
This page has been proofread


f. 327v

Anno Domini



contra huiusmodo reliquias ex verbis Augustini canonem fidei confecerint.
Tertius est, quod Gelasius papa primus in concilio 70 episcoporum ponit inter apocrypha scripta librum Cassiani et Fausti Reginensis, ex eo solo quod reliquiis Pelagianis faverent. Laudat vero ut recipiantur omnes libri Augustini et Prosperi, qui huiusmodi reliquiis fortissime restiterunt.[1]


124 Nestorius

437


episcopus Constantinopolitanus, fuit vir eloquens, sed imperitus atque adeo superbus, ut vel omnes patres contemneret, et se plus omnibus sapere et Scripturas intelligere existimaret: Socrates lib. 7 cap. 32.[2]
Eodem superbiae spiritu inflammatus erat Lutherus.
Captabat quoque incredibili studio favorem populi compositis verbis, fusca veste, simulato pallore, donec ad episcopatum eligeretur. Tandem lingua a vermibus exaesa miserrime obiit.
Docuit Evagrio lib. 1 historia cap. 7, Theodoreto 4 lib. Fabularum testibus:[3]
1° Christum non hominem esse et Deum, sed esse in Christo duas personas, sicut et duae naturae sunt.
2° Mariam non esse Deiparam.
1 et 2: Socrates lib. 7 cap. 32, Theodoretus lib. 4 Fabularum, Augustinus haer. 89, Cyrillus epistola ad Nestorium, Liberatus in Breviariario, Concilium Ephesinum.[4]
Idem Lutherus in Epist. ad Hebraeos, et nostri haeretici quoad secundum.
3° Spiritum Sanctum a Filio non procedere. Ita Nestorius in suo symbolo, quod habetur in Cyrillo. Idem etiam habet Theodoretus, qui tunc erat Nestorianus, scribens pro Nestorio in nonum anathema Cyrilli, D. Cyrillus in epististola ad Nestorium, nomine totius concilii Ephesini scripta, et lib. 13 Thesauri cap. 2, Augustinus lib. 15 Trinit. cap. 17, Ambrosius lib. de Spiritu Sancto cap. 12, Leo in epist. ad Turrib. cap. 1.[5]
Idem hoc tempore Graeci mordicus defendunt.
4° Traditiones non recipiebant, sed solam Scripturam. Basilius Ancyranus in oratione quam habuit in 7 synodo.
Idem omnes nostri haeretici.
5° Ecclesiam totam errasse: Vincentius Lyrinensis.[6]
Idem Luther et Calvinus.
Prosper in Chronico.[7]


125 Eutyches

449


monachus et presbyter Constantinopolitanus, Nestorii errores confutare volens, in aliud transiit extremum, et haeresim fabricavit, quae postea in 12 sectas divisa est: Evagrio teste libro 1 Historiae cap. 9 et lib. 2 cap. 4, Nicephoro lib. 18 cap. 43.[8]
Docebat:
< 1° > In Christo unam esse personam unamque naturam, et eam non tam verbum assumpsit quam se in eam convertit: Flavius in epistola ad Leonem, Leo ad Flavium epistola 10 et ad Leonem Augustum epist. 97, Theodoretus lib. 4 Fabularum, Concilium Chalcedonense.[9]
Idem Schwenckfeld et alii.
2° Corpus de virgine sumptum non esse nostrae substantiae: Flavius, ibid. et Leo.[10]
3° Divinitatem in Christo crucifixam et sepultam esse et tertia die resurrexisse. Theodoretus lib. 4 Fabul., Vigilius lib. 4 contra Eutychen in fine et lib. 5 contra eundem.[11]
4° Gesta Concilii Ephesini nullius esse momenti: Flavius, ibid.[12]
4. 5. 6: omnes haeretici nostri asserunt.
5° Gesta concilii Chalcedonensis esse contemnenda: Vigilius lib. 4 contra Eutychen in fine et lib. 5.[13]
6° Traditiones non recipiendas, sed tantum Scripturam. Basilius Ancyranus oratione habita in 7 Synodo.[14]


126 Theodorus Mopsuestenus

Nestorii socius fuit, qui licet a Theodoreto lib. 5 Historiae cap. ultimo laudetur, tamen impiissimus fuit, et praeter Nestorii errores, testibus Nicephoro lib. 14 cap. 30 et 32, Gregorio papa lib. 6 epistol. 31 hos etiam habuit:[15]
1° Christum animae passionibus et carnis concupiscentiis molestatum fuisse. Synodus generalia 5 can. 12.[16]
2° Christum a malis paulatim se retrahentem paulatim meliorem evasisse. Synodus 5 ibidem.[17]
3° Per baptismum gratiam
_______________

  1. Gelasius i papa Decretum, V, p. 13; IV, 1, p. 9.
  2. Socrates Historia Ecclesiastica, VII, 32, col. 809-812.
  3. Evagrius Scholasticus Historia Ecclesiastica, I, 7, col. 2433-2444; Theodoretus Fabularum, IV, 12, col. 432-436.
  4. Socrates Historia Ecclesiastica, VII, 32, col. 808-809; Theodoretus Fabularum, IV, 12, col. 436. Augustinus De haeresibus, appendix II. »De Nestorianis«, p. 330; Cyrillus; Liberatus Carthaginensis Breviarium, IV, col. 974-975.
  5. Theodoretus anatemas, ; Cyrillus ad Nestorium; Thesaurus, .
  6. Vincentius Lerinensis Commonitorium, XVI, 2-8, p. 169.
  7. Prosper Aquitanus Chronicon, col. 594.
  8. Evagrius Scholasticus Historia Ecclesiastica, I, 9, col. 2444-2445; II, 4, col. 2498-2509; Nicephorus Historia Ecclesiastica, XVIII, 45, col. 417-420.
  9. Flavianus Constantinopolitanus Epistolae, XXII B, 3, col. 730; Leo papa; Leo Augustus; Theodoretus Fabularum, IV, 13, col. 437; Concilium Chalcedonense (**) Mansi, xx.
  10. Flavianus Constantinopolitanus Epistolae, XXII B, 3, col. 730-731; Leo.
  11. Theodoretus Fabularum, IV, 13, col. 437; Vigilius; xxx.
  12. Flavianus Constantinopolitanus Epistolae, XXII B, 3, col. 730.
  13. Vigilius.
  14. Basilius Ancyranus.
  15. Theodoretus Historia Ecclesiastica, V, 40, p. 347-348; Nicephorus Historia Ecclesiastica, XIV, 30. 32, col. 1156, 1160; Gregorius i papa Epistolae, VII, 31, p. II 484.
  16. Concilium.
  17. Concilium.