f. 232r
417. Quidam significauit mihi se desiderare hoc bonum in me, quod esset, si tam clare 151 Mpsum reprehenderem quam clare ipse me reprehendit, cui ego seruaui hoc responsum. Cum reprehensiones inter nos non sint de rebus directe Deo displicentibus, sed solum de modis loquendi uel conuersandi, aut de aliis modis se.habendi in ordine ad homines, difficile est mihi, peregrino in omnibus, mihi difficile est, inquam, corripere, aut emendare in talibus eos, qui mentem meam et sensum non faciunt sibi regulam. Ego dicam facile: hoc mihi non sapit, uel displicet, aut non uidetur. Sed respondebitur meum iudicium ac uoluntatem
Hic desinit Mem. ITI. —f Sequitur decimus tertius librarius.
Memoriale.—Martio 1545
685
meam non esse bonam regulam; potius uelle sequi sensa patriae, suae, et magis timebunt displicere multis (sicut sibi uidetur), quam uni mihi. Sic fiet ut impediar, ne possim uel audeam tales reprehendere. Aliud est de inferioribus
_______________