f. 222v
aliarum gentium ad fidem, et vitam xpianae. ac perfectae disciplinae. Det Deus ipse fieri quae dat nobis pie desiderare, et perficiat ea omnia opera, quae per suas creaturas ipse concipit.
397. In die gloriosae virginis et martyris Agnetis **, ego in hoc celebraui ut Deus dignaretur quodam priuilegio speciali donare nostram Societatem. Priuilegium esset si quidem peccata quae commiserunt ingressi hanc congregationem aut ingressuri, non imputata fuerint ipsi Societati. Loquor primum de peccatis commissis ante ipsum ingressum, deinde etiam de reliquis omnibus. Hoc ideo petiui, quia senserim quendam pium timorem ut ne propter peccata singulorum eorum qui sumus, uel futuri sunt, minus prosperanda sit ipsa Societas; maxime quia multi intrant qui Deum multis modis grauiter offenderunt. Noli ergo, o bone Jesu haec peccata particularia singulorum nostrum huic santae communitati
_______________