f. 183v
sed semper uidentur agitari uno et eodem spiritu, licet hoc fiat secundum magis ac minus. Efficacissimum autem medium, ad excitandam hanc distinctionem, est propositio electionis uitae et status; deinde postea in eodem uarii gradus ad perfectionem tendentes; et generaliter quo cuiquam altiorem ^ ad agendum, uel sperandum, uel credendum aut ad amandum, rem proposueris, ut ad ipsam sese applicet affectualiter et effectualiter, eo facilius dederis argumenta excitandi differentiam spiritus boni ac mali.
302. In quibusdam quoque ideo agnoscitur spiritus malus (et maxime in piis et diu uersatis in deuotione et extra peccata) quia non habent neque cogitationes extra limites ueritatis ac bonitatis, neque affectus manifeste inordinatos. Hos tamen, quan-tumlibet sancti sint, si induxeris ut sese examinent in aliquo
_______________