f. 139r
sensus; sic quod colligunt fidem suam, aut potius opiniones et errores.
219. Dum autem uolunt trahere quemquam ad suos errores, hoc est primum quod quaerunt ex ipsis tanquani principinm et suppositionem, ut scilicet ille deponat omnem passionem (hoc
f ammittunt ms.
Die 7.
Memoriale.—Januario 1543 60I
enim uocant dum quis inheret firmiter et ut decet uerum catholicum xpianum., et ecclesiae sententiis, ac placitis, et doctorum ecclesiae authoritati). Quid est autem hominem, ad modum eorum, deponere illam passionem, nisi effundere et propria sponte amittere fidem catholicam, et simplicitatem ac humilitatem intellectus captiuati in obsequium fidei? Ex hac sancta et necessaria captiuitate dum abduxerunt hominem, tunc petunt ut communiter quaeratur fides per Scripturas et per rationes, nullo adhibito judice praeter proprium uniuscuiusque arbitrium. Dum quis autem hoc modo quaerendo
_______________