f. 136v
gratiae et gloriae Dei, in Xpo. Jesu Domino nostro, in quo oportet ut inueniatur esse nostri spiritus, et suum uiuere, et suum mori.
213. In die Epiphaniae Domini quod est festum Regum,
e Emendatum ex inferiora.
- (iEro sum resurrectio et vita.» Joan., XI, 25. ' Die 6.
Mrmoriale,—Januario 1543 599
ego sensi magnas consolariones spirituales: et primo in solito discursu letaniarum mearum, cum omnia traherem ad hoc ut omnes sancti dignarentur adorare nomine meo Deum omnipotentem, et Xpum. eius, Jesum dominum nostrum. Hic ex bono sensu animi optaui ut omnes externae corporis mei et caeterorum motiones, quae in Deum nituntur, acceptae semper sint ipsi Deo, etiamsi cor ipsum et spiritus ipse a carne magis liber quandoque nesciat assurgere sursum. Hic sensi quamdam compassionem circa uituperia Jesu Xpi. domini nostri, quae passus est in uita sua usque ad mortem, tam in contrarium eius quod recepit a tribus Magis.
214. Hic ego habui desiderium quoddam
_______________