f. 132v
Est tamen certum tempus (quod per seipsam tota unctio Spiritus Sancti unumquemque recte proficientem docet) in quo iam nobis detur, et a nobis requiratur, ut non tam principaliter [nec primo uelimus studeamusque amari a Deo quam principaliter] * debemus studere amare ipsum, hoc est, vt non tam quaeramus quomodo se habeat in nobis, quam quomodo se habeat in se et in caeteris rebus, quidque ipsi absolute placeat ac displiceat in rebus suis. Illud prius dictum erat trahere Deum ad nos; hoc uero est trahere nos ipsos ad Deum.
In priore quaerimus ut ipse meminerit et sit totus sollicitus nostri; in secundo autem quaerimus meminisse eius et esse toti solliciti eorum quaecumque ipsi plagent; in primo est uia ut perficiatur in nobis uerus timor ac reuerentia filialis; in hoc secundo processu est uia perfectionis charitatis. Det igitur mihi [Dominus] et omnibus duos pedes, quibus innitendum est ambulando hanc
_______________