Page:FC 1042.djvu/227

From GATE
Revision as of 08:56, 27 August 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 106r



etc., vi-dereturque tibi talis esse uoluntas Domini, adhuc esset tibi quaerendus alius spiritus, alius, inquam, secundum effectum in te, in quo posses quaerere misericordiam, et credere illam non esse ab solutam Dei uoluntatem, sed conditionatam; nec ergo tibi desis- « u dependentibus ms. Fabri monumenta tendum ab eo quod hic posses, nec desperandum, etiamsi haberes uerbum Dei dicens; Iste damnabitur. Loquitur Deus, non solum in nobis sed etiam in scripturis, multa absolute (propter conditiones rerum ipsarum uariabiles) quae tamen non uult absolute. 159. In vigilia apostolorum Simonis et Judae duni sur-rexissem in noctis silentio ad orationem, ego sensi multam inspirationem circa hoc, ut satagerem et darem omnem operam, quatenus pauperes infirmi, qui uagantur per ciuilatem maguntinam, colligantur et recipiantur in aliquod hospitale, ut ibi curentur et bene habeant.

_______________