This page has not been proofread
f. 88v
istas et non solum per se nobis communicare suam uirtutem, nec omnia praetendere ex fide nostra originaliter. O si igitur tu, anima mea, posses apprehendere et comprehendere, postquam res ipsas in animam per se mittere non ualemus, non dico solum nomen Jesu Xpi. Domini nostri, in quo est plena salus, sed etiam nomen rei, quae est virgo Maria Mater Dei, quam solido gaudio gauderes! O si nomen crucis cum signo ejus sentires! O si nomen sancti Fetri mente cum re ipsa spiritualiter teneres supra cor tuum; tu sane sentires uarias diuinitatis uirtutes, quae iis rebus insunt et nominibus, quibus equidem si affecta esses et depicta, aliud posses coram Deo et coram sanctis angelis ipsius et
_______________