Page:FC 1042.djvu/192

From GATE
This page has not been proofread



f. 88v



istas, et non solum per se nobis communicare suam uirtutem, nec omnia praetendere cum[1] fide nostra originaliter. O si igitur tu anima mea posses app[re]hendere et comprehendere postquam res ipsas in animam per se mittere non ualemus, non dico solum nomen Nomen Iesu, Mariae Sanctorum, Crucis. iesv christi Domini nostri, in quo est plena salus, sed etiam nomen Dei[2], uel Virginis mariae, qui est mater eius[3] quam solido gaudio gauderes. O si nomen Crucis cum signo eius sentires. O si nomen Sancti Petri mente cum re ipsa teneres spiritualiter[4] supra cor tuum. Tu sane sentires uarias diuinitatis uirtutes, quae his[5] rebus insunt in[6] nominibus, quibus equidem si affecta esset[7], et depicta, anima tua[8] aliud posses coram Deo et[9] Angelis[10] et[11]

_______________

  1. cum] ex MF
  2. Dei] rei MF
  3. uel ... eius] quae est virgo Maria Mater Dei MF
  4. teneres spiritualiter] spiritualiter teneres MF
  5. his] iis MF
  6. in] et MF
  7. esset] esses MF
  8. anima tua] om. MF
  9. et] add. coram sanctis MF
  10. Angelis] add. ipsius MF
  11. et] add. aliis MF