Page:FC 1042.djvu/496

From GATE
Revision as of 09:36, 8 January 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 240v



Jesus Xpus., dominus noster, nihil otiosum permisit esse, non aspectum rerum, non auditum ullius uocis; sed nec illud otiosum fuit, quod ad quaedam loca deuerteret, quod ad quosdam homines oculos direxerit, quod nunc in terra, nunc in mari, nunc domi, nunc foris, nunc inter homines, nunc solus, esse noluerit; ipsius stare, ipsius sedere, ipsius ambulare, ipsius comedere, dormire, etc., otiosa enim non fuerunt. Nos igitur non sinamus otiosum esse quod ad unum quemlibet, uel praetereundum uel uidendum, quacumque occasione accesserimus; minus autem si ad comedendum uel ad aliis conuiuendum * aliquo adducti fuerimus, 435. Vnum efficax remedium hic notato contra tentationes carnales, quae occasionaliter occurrere solent illis, qui per diuer-soria et per domos saecularium

_______________