f. 327r
Anno Domini
17° Hominem per quodlibet peccatum, quamvis parvum gratiam amittere:
Hieronymus
lib. 2 contra Pelag.,
Augustinus
de spir. et litt. cap. 28 et 36.[1]
Idem Lutherus.
18° Securos se faciebant de iustitia et sanctitate.
Hieronymus
lib. 3 contra Pelag.,
Augustinus
lib. de corrept. et gratia cap. 6.[2]
Idem Lutherus.
19° Frustra orari pro infidelibus ut convertantur, vel pro fidelibus ut perseverent, cum id in eorum potestate sit positum.
Augustinus
haer. 88,
et
epistola 106.[3]
122 Praedestinatorum
415
haeresis eodem anno exorta est, si
Chronicis
Sigeberti
credimus.[4]
Docebat nihil prodesse pie vivere et bene agere, si quis ad vitam aeternam sit praedestinatus:
Augustinus
lib. de corrept. et gratia,
lib. de arbitrio lib.,
lib. de fide et oper.,
Prosper
ad obiectiones Gall. respons. 6 contrarium docent.[5]
Tale quiddam etiam nostri haeretici docent.
123 Reliquiae pelagianorum
423
dicuntur quidam, quod circa eadem tempora in Gallia docere coeperunt, ex quibus semi-pelagiani iudicati sunt:
Prosper,
Hilarius
in epist. ad Augustinum,
item
Prosper
in libro contra Collatorem in fine.[6]
1° Adiuvari gratia Dei eum qui coepit velle, non autem donari ipsum velle:
Prosper
in epist. ad Augustinum,
Augustinus
lib. de praed. sanctorum cap. 7,
Arausicanum can. 4.[7]
2° Praedestinationem ex praevisione bonorum vel malorum operum pendere:
Prosper,
ibid.,
Augustinus
de praedest. sanctor. cap. 17, 18 et 19.[8]
3° Praedestinationem, si ex praevisione bonorum operum non pendeat esse * lapsis curam resurgenti, fatalem * quamdam necessitatem et bonis vero timorem cadendi adimere.
Prosper,
ibidem,
Augustinus
de praedest. sanctor. cap. 14 et 15.[9]
4° Ex bono usu liberi arbitrii sine aliqua praeveniente gratia ad gratiam iustificatione pervenire hominem posse:
Prosper,
ibidem,
Arausicanum can. 5 et 8.[10]
5° Parvulos, qui sine baptismo moriuntur iudicari a Deo secundum opera, quae facturos eos fuisse praevidebat Deus, si ad maturam aetatem pervenissent:
Prosper,
ibidem,
Arausicanum,
Augustinus
lib. de praedest. cap. 12.[11]
6° Non esse certum praedestinatorum numerum:
Prosper,
ibidem,
Augustinus
lib. de corrept. et gratia cap. 13.[12]
7° Initium salutis esse ex libero arbitrio, non ex praeveniente Dei gratia:
Prosper,
ibidem,
Augustinus
lib. de praedest. cap. 2,
Arausicanum ibidem can. 6.[13]
8° Perseverantiae donum acquiri et perdi posse, atque adeo non esse verum ac gratuitum donum:
Hilarius
epist. ad Augustinum,
Augustinus
de dono persev. cap. 17.[14]
9° Librum Sapientiae non esse canonicum, ubi scriptum est:
»raptum esse quemdam, ne malitia immutaret intellectum eius«[15]:
Hilarius,
ibid.,
Augustinus
de praedest. cap. 14.[16]
10° Multa in homine esse bona desideria bonasque voluntates, quas Deus non inspiravit, sed ipsa natura protulit:
Prosper
contra Collat.,
Augustinus
de praedest. cap. 2 et 9,
Arausic. can. 7 et 20.[17]
11° Adamum per peccatum non amisisse scientiam boni:
Prosper
contra Collatorem.[18]
12° Patientiae Iob Deum testem fuisse, non largitorem:
Prosper,
ibidem,
Arausicanum
can. 12 et 13.[19]
13° Fidem, quam Christus in centurione miratus est, non Dei donum, sed liberi arbitrii opus fuisse:
Arausicanum can. 25.[20]
14° Gratiam Dei omnibus hominibus indifferenter proponi, quod vero unus accipiat, alter non, ex libero arbitrio provenire.
Contra has reliquias:
Prosper
et
Hilarius
in epist. ad Augustinum,
Augustinus
de bono persever. cap. 14
et
lib. de praedestinat. cap. 6.[21]
Contra easdem sunt tria argumenta maximi ponderis: primum, quod Coelestinus papa primus scripsit in epistola ad episcopos Galliae huiusmodo homines coerceri debere, quod contra D. Augustini sententiam in hac materia loquerentur.
Vide
Prosperum
in libro contra Collatorem.[22]
Secundum, quod
Leo I
auctor fuit Concilii Arausicani, et in eo loco
_______________
- ↑ Hieronymus, Adversus Pelagianos, II, 2, p. 54; Augustinus.
- ↑ Hieronymus, Adversus Pelagianos, III, 14, p. 117-118; Augustinus.
- ↑ Augustinus De haeresibus, LXXXVIII 4, p. 341; Epistola.
- ↑ Sigebertus Chronicon, p. 7v.
- ↑ Augustinus, xxx; xxx; xxx; Prosper Aquitanus Responsiones ad capitula Gallorum, VI, col. 160-161.
- ↑ Prosper Aquitanus Epistola ad Augustinum, 2, col. 67-68; Hilarius Epistola ad Augustinum, 2, p. 469; Prosper Aquitanus Contra Collatorem, XXI, 2, col. 271.
- ↑ Prosper Aquitanus Epistola ad Augustinum, 4, col. 70; Augustinus De praedestinatione sanctorum, 7, 12, p. xxx; Concilium Arausicanum II (529), Mansi, VIII, p. 713.
- ↑ Prosper Aquitanus Epistola ad Augustinum, 8, 73-74; Augustinus De praedestinatione sanctorum, 17, 34-19,29, p. xxx.
- ↑ Prosper Aquitanus Epistolae, ; Augustinus.
- ↑ Prosper Aquitanus Epistolae, ; Concilium Arausicanum II (529), Mansi, VIII, p. 713-714.
- ↑ Prosper Aquitanus Epistolae, ; Concilium Arausicanum II (529), Mansi, VIII, 715; Augustinus.
- ↑ Prosper Aquitanus; Augustinus.
- ↑ Prosper Aquitanus; Augustinus; Concilium Arausicanum II (529), Mansi .
- ↑ Hilarius, Augustinus.
- ↑ Sap 4,11.
- ↑ Hilarius Epistola ad Augustinum, 4, p. 473; Augustinus De praedestinatione sanctorum, 14, 26-29, p. xxx.
- ↑
Prosper Aquitanus
- ↑ Prosper Aquitanus Contra Collatorem, XX, col. 268.
- ↑ Prosper Aquitanus Contra Collatorem, XX, col. 269; Concilium Arausicanum II (529), Mansi .
- ↑ Prosper Aquitanus Contra Collatorem, XX, col. 269; Concilium Arausicanum II (529), Mansi .
- ↑ Prosper Aquitanus Contra Collatorem,; Hilarius; Augustinus;
- ↑ Prosper Aquitanus Contra Collatorem, .