f. 314r
li et archangeli et virtutes, et ab his primum coelum cum angelis eum habitantibus. Porro ab angelis ultimi coeli creatum esse mundum, quem cernimus.
2° Venerandum esse [blanco], quod li erae istae efficiant numerum 365 secudum computum Graecorum.
3° Principem angelorum ultimi coeli esse Deum Iudaeorum.
4° Voluisse Deum Iudaeorum subigere Iudaeis omnes gentes, sed omnes alios principes vi restitisse et idcirco gentem Iudaeorum afflictam a gentibus fuisse.
5° Deum innatum misisse mentem suam in Christum pro liberatione Iudaeorum.
6° Christum non esse passum, sed eius loco Simonem Cyrenaeum crucifixum fuisse.
7° Prophetas esse ab angelis. Haec omnia habet
Tertullianus
Lib. de Praescript.[1]
8° Omnia opera esse licita et omnes libidines.
1, 2, 3, 4, 5, 6, 7 et 8:
Irenaeus
lib. 1 cap. 23,
Theodoretus
lib. 1 haeres. 4.[2]
Idem fere Lutherani.
9° Fidem esse naturalem,
Clemens Alexandr.
lib. 2 Stromat.[3]
10° Quinque annorum silentium cum Pythagoricis esse observandum:
Eusebius
lib. 4 cap. 8 Hist.[4]
11° Epistolas ad Timotheum et Titum esse reciendas,
Tertullianus
lib. 1 in Marcionem.[5]
12° Non esse martyrium subeundum,
Tertullianus Lib. de Praescript.[6]
Vide
Ignatium
ad Trallianos,
Castorem Agrippam apud
Eusebium
lib. 4. cap. 8 Hystor. 15,
Philastrium,
Epiphanium
Haeres. 25,
Hieronymum
contra Iovinian. lib. 2
et
contra Lucifer.
et
In Amos,
Augustinum
Haeres. 4,
Damascenum
De Haeresibus.[7]
[10] Pseudo apostoli,
quorum multi fuerunt tempore apostolorum, ac inter eos Hymenaeus et Philetes,
2 Tim. 2,
et Alexander,
2 Tim. 4,
et Diotrephes,
Ioann. Epistol. 3.[8]
Haec sequentia docuerunt:
1° Circumcisionem observandam: Act. 15, Gal. 9.[9]
2° Dies menses et annos: 2 Coloss. 2.[10]
3° Ciborum delectum propter immunditiam: 2 Coloss. 2.[11]
4° Evangelii gratiam fuisse meritis debitam et operibus legis: Rom. 2.[12]
5° Fidem sine operibus sufficere.
Iacob. 2 et Epistol. Iudae,
Augustinus
de fide et operibus cap. 14.[13]
Idem Lutherani.
6° Resurrectionem non futuram: 1 Cor. 15.[14]
7° Resurrectionem iam esse factam, eo quod homines a morte peccati ad vitae iustitiam resurrexerint: 2 Tim. 2.[15]
Idem Libertini in Gallia et Servetus.
8° Instare diem iudicii,
2 Thess. 2.[16]
Idem quidam Lutherani.
9° Praetextu evangelii praedicabant carnis libertatem in Epistola Iudae.[17]
Idem Lutherani.
10° Comedenda idolothita:
- ↑ (Ps.)-Tertullianus Adversus haereses, 1, p. 215.
- ↑ Irenaeus Adversus haereses, I, 24, 3-7, p. 324-332; Theodoretus Fabularum, I, 4, col. 348-349
- ↑ Clemens Alexandrinus Stromata, II, VIII, 36, 1, p. 131-132.
- ↑ Eusebius Historia Ecclesiastica, IV 7, 7, p. 310.
- ↑ Tertullianus.
- ↑ (Ps.)-Tertullianus Adversus haereses, 1, p. 215.
- ↑ Ignatius Ad Trallenses, IX, p. 118-120; Eusebius Historia Ecclesiastica, IV 7, 6, p. 310.; Filastrius Haereseon, XXXII, p. 16-17; Epiphanius Panarion, XXIV, p. I 256-267; Hieronymus Hieronymus, contra Iovin; Contra Luciferianos, 23, col. 187; In Amos; Augustinus De haeresibus, IV, p. 291; Johannes Damascenus De haeresibus, 24, p. 26-27.
- ↑ 2Tim 2,17; 2Tim 4,14; 3Io 1,9-10.
- ↑ Act 15,1; Gal 6,11.
- ↑ Gal 4,10.
- ↑ Col 3,5.
- ↑ Rm 2,17-29.
- ↑ Iac 2,14-26; Iud 1,4; Augustinus De fide et operibus, 14, 23, p. 64.
- ↑ 1Cor 15,12.
- ↑ 2Tim 2,18.
- ↑ 2Tes 2,2.
- ↑ Iud 1,4.