Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/3

From GATE
Revision as of 12:54, 16 March 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has been proofread


f. 314r



li et archangeli et virtutes, et ab his primum coelum cum angelis eum habitantibus. Porro ab angelis ultimi coeli creatum esse mundum, quem cernimus.
2° Venerandum esse [blanco], quod li erae istae efficiant numerum 365 secudum computum Graecorum.
3° Principem angelorum ultimi coeli esse Deum Iudaeorum.
4° Voluisse Deum Iudaeorum subigere Iudaeis omnes gentes, sed omnes alios principes vi restitisse et idcirco gentem Iudaeorum afflictam a gentibus fuisse.
5° Deum innatum misisse mentem suam in Christum pro liberatione Iudaeorum.
6° Christum non esse passum, sed eius loco Simonem Cyrenaeum crucifixum fuisse.
7° Prophetas esse ab angelis. Haec omnia habet Tertullianus Lib. de Praescript.
8° Omnia opera esse licita et omnes libidines.
1, 2, 3, 4, 5, 6, 7 et 8: Irenaeus lib. 1 cap. 23, Theodoretus lib. 1 haeres. 4.[1]
Idem fere Lutherani.
9° Fidem esse naturalem, Clemens Alexandr. lib. 2 Stromat.
10° Quinque annorum silentium cum Pythagoricis esse observandum: Eusebius lib. 4 cap. 8 Hist.[2]
11° Epistolas ad Timotheum et Titum esse reciendas, Tertullianus lib. 1 in Marcionem.
12° Non esse martyrium subeundum, Tertullianus Lib. de Praescript.
Vide Ignatium ad Trallianos, Castorem Agrippam apud Eusebium lib. 4. cap. 8 Hystor. 15, Philastrium, Epiphanium Haeres. 25, Hieronymum contra Iovinian. lib. 2 et contra Lucifer. et In Amos, Augustinum Haeres. 4, Damascenum De Haeresibus.[3]


[10] Pseudo apostoli,

quorum multi fuerunt tempore apostolorum, ac inter eos Hymenaeus et Philetes, 2 Tim. 2, et Alexander, 2 Tim. 4, et Diotrephes, Ioann. Epistol. 3.[4]
Haec sequentia docuerunt:
1° Circumcisionem observandam: Act. 15, Gal. 9.[5]
2° Dies menses et annos: 2 Coloss. 2.[6]
3° Ciborum delectum propter immunditiam: 2 Coloss. 2.[7]
4° Evangelii gratiam fuisse meritis debitam et operibus legis: Rom. 2.[8]
5° Fidem sine operibus sufficere. Iacob. 2 et Epistol. Iudae, Augustinus de fide et operibus cap. 14.[9]
Idem Lutherani.
6° Resurrectionem non futuram: 1 Cor. 15.[10]
7° Resurrectionem iam esse factam, eo quod homines a morte peccati ad vitae iustitiam resurrexerint: 2 Tim. 2.[11]
Idem Libertini in Gallia et Servetus.
8° Instare diem iudicii, 2 Thess. 2.[12]
Idem quidam Lutherani.
9° Praetextu evangelii praedicabant carnis libertatem in Epistola Iudae.[13]
Idem Lutherani.
10° Comedenda idolothita:

  1. xxx; Theodoretus Fabularum, I, 4, col. 348-349
  2. Eusebius Historia Ecclesiastica, IV 7, 7, p. 310.
  3. xxx; Eusebius Historia Ecclesiastica, IV 7, 6, p. 310.; Filastrius Haereseon, XXXI, p. 230; Epiphanius Panarion, XXIV, p. I 256-267; xxx; Augustinus De haeresibus, IV, p. 291; Johannes Damascenus De haeresibus, 24, p. 26-27.
  4. 2Tim 2,17; 2Tim 4,14; 3Io 1,9-10.
  5. Act 15,1; Gal 6,11.
  6. Gal 4,10.
  7. Col 3,5.
  8. Rm 2,17-29.
  9. Iac 2,14-26; Iud 1,4; Augustinus De fide et operibus, 14, 23, p. 64.
  10. 1Cor 15,12.
  11. 2Tim 2,18.
  12. 2Tes 2,2.
  13. Iud 1,4.