Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/86

From GATE
This page has not been proofread


artem secutus esset, postea ani- mum ad maiora aaplicuit, et quamvis latinae lingae et omnium aliarum nisi 25 patriae imperitus esset, multos libros scribere et se pro eximio propheta at- que unico Dei filio venumdare aggressus est. Obiit Basilieae anno 1556 et post annos duos ibidem cadaver eius cum imagine et libris publice crema- tum fuit. Hi errores eius fuere praecipui: 1o Omnis doctrina hactenus a Deo tradita per Moysen, prophetas, Iesum 30 Christum, Apostolos et Evangelistas vana est et inutilis ad veram et perfec- tam consequendam beatitudinem felicitatemque: atque in eum finem so- lummodo data est, ut homines quasi pueros in officio contineret, donec in- ciperet David Georgius, qui doctrinam perfectam et efficacem afferret. 2o David Georgius est verus Christus et Messias, Patrisque filius carissimus, 35 natus non ex carne, sed ex Spiritu Sancto et ex Spiritu Christi. 3o Christus post mortem non vere resurrexit in carne, sed carne ad nihilum redacta quodam in loco sanctis omnibus incognito servatus est hactenus, et nunc Davidi incognito seu Georgio totus est traditus atque in eius animam infusus. 40 4o David Georgius domum Israelis et veros Levi filios una cum vero Dei tabernaculo instauraturus est, non cruce morte rebus adversis, ut ille alter Christus, sed clementia amore et gratia. 5o David Georgius absolute potest peccata remi􏰇ere et retinere, salvare et damnare, et ipse est qui in extremo die totum mundum iudicabit. 6o David Georgius Dei carissimus filius non humano more et crasse dicit 5 pergere hominum salutem, ut olim Christus Iesus faciebat, sed in spiritu et abscondite, ita ut nemo intellecturus sit, nisi qui Davidi Georgio fidem habuerit eumque secutus fuerit. 7o Ecclesia quam Christus et apostoli fundaverunt penitus corruit iam et periit, ex quo apparet eam non fuisse veram illam Ecclesiam contra quam 10 portae inferi praevalere non possunt, sed Christum id praedixisse de Eccle- sia per Georgium Davidem congreganda, in quem unus Christus et apostoli semper spectarunt. 8o David Georgius est maior Ioanne Baptista et omnibus sanctis, atque etiam ipso Iesu Christo, qui de Maria natus est. Ille enim per mulierem in carnem 15 venit, David autem Georgius de Spiritu Sancto totus coelestis est. Itaque ipse est ille minimus, de quo Iesus dixit: ”Qui minor est in regno coelorum, maior est illo.” 9o Omne peccatum in Patrem et Filium remi􏰇i potest, quod autem in Spiri- tum sanctum, id est in Davidem est, no potest remi􏰇i. Ex quo etiam apparet 20 ipsum esse Christo maiorem. 10o Matrimonium liberum esse debet, eo quod neminem uni mulieri ad- stringi cum procreatio liberorum sit communis iis, qui Davidis Georgii spi- ritu renati sunt. Haec omnia ex libro quodam descripsimus, quem rector et academia Basi- 25 leensis edidit de vita et morte Davidis Georgii, qui liber Antverpiae excusus fuit anno 1560. Eadem refertSurius in Commentario anni 1556. 207 Michael Servetus Hispanus cum erat annorum 25, summum se prophetam orbis iactare ausus 30 fuit. Si Calvino credimus lib. 4 Institutionis cap. 16 [<par> 29]. Idem libros suos 7 quos de erroribus Trinitatis iscripsit, anno 1532 in lucem edidit, ut Surius testatur in comment.