111
Alii
dicunt descendente Christo ad inferos, omnes incredulos credidisse et salvos exiisse:
Augustinus
haer. 79,
Philaster.[1]
112
Alii
dicunt filium Dei semper quidem fuisse, sed tamen non semper dici potuisse nec fuisse filium:
Augustinus
haer. 80,
Philaster.[2]
113
Hypsistarii
haeretici sunt apud Gregorium Nazianzenum [in oratione funebri in obitu patris], qui partim ex gentilium ritibus, partim ex Iudaismo haeresin suam conflantes docebant:
1° Ignis et lucernarum cultum.
2° Sabbathum colendum.
3° Abstinentiam a certis cibis.
4° solum omnipotentem adorandum sine personarum distinctione more Iudaico.
114
Iovinianus
tempore divi Hieronymi exstitit et Divo Augustino adhuc vivente, docuit vero, ut ait
Hieronymus
lib. 1 in Iovinianum et
Augustinus
haer. 82:[3]
1° Omnia peccata esse paria.
Idem fere omnes Lutherani, qui omne peccatum volunt esse mortale sua natura.
2° Non posse peccare hominem post baptismum:
Augustinus
haer. 82.[4]
3° Ciborum delectum id est ieiunia non prodesse.
Idem omnes novi haeretici.
4° Beatam Virginem in partu non permansisse virginem. Idem Butzerus et Molinaeus in tertia parte unionis Evangel.
5° Coniugium virginitati dignitate et merito coaequari.
Idem Butzerus et Molinaeus.
6° Praemia beatorum canisa aequalia.
Hieronymus
lib. 1 in Iovin.
Idem Luther. et Calvin.
Cyprianus, Athanasius, Basilius, Chrysostomus, Ambrosius, Nazianzenus laudes virginitatis scripserunt.
115
Sabbatius
quidam ex Iudaeo Novatianus, cum episcopatus desiderio arderet, se a coetu Novatiani separavit, asserens Pascha cum Iudaeis celebrandum. Tunc vero Novatiani concilio coacto statuerunt nihil referre quando pascha celebretur.
Socrates lib. 5 cap. 20 et lib. 7 cap. 57 Histor.,
Concilum Laodic. cap. 37,
Ambrosius epist. 83,
Augustinus
epist. 119.
Idem haeretici nostri temporis docent ritum celebrandi Pascha adiaphoron esse.
centuria quinta
Anno Domini
116 Abeliani
400
tempore D. Augustini in regione Hipponensi fuerunt, qui sine coniugibus esse non poterant et tamen iis permisceri non poterant. Itaque vivebant in perpetua continentia ut et uxor, et ut successores haberent, filiam et filium cum pacto eodem modo vivendi sibi adoptabant:
Augustinus
haer. 87.[5]
Item lib. 15 contra Faustum cap. 7.
117
Hilarius
quidam laicus eiusdem D. Augustini tempore dicebat non debere hymnos et psalmos in ecclesia cantari tempore oblationis:
Augustinus
lib. 2 Retract. cap. 11 et lib. 10 Confess. cap. 33 et epist. 119, Ambrosius lib. 5 epistol. in oratione de non tradendis basilicis, Socrates lib. 6 cap. 8 Histor. Idem haeretici nostri temporis.
118
Bonosus
episcopus iisdem temporibus docuit, Christum filium Dei esse non anturalem, sed adoptivum: Innocentius papa in epis. ad Maced. episc., quae est 21, Gregorius lib. 11 epist. 61, Isidorus lib. 8 Ethymol. cap. 5, Hilarius lib. 6 Trinit.
119 Vigilantius
410
D. Hieronymi tempore multos errores invexit:
1° Ecclesiasticos uxoratos esse debere, quo circa episcopi diaconos non ordinabant nisi uxorem haberent:
Hieronymus
in Vigilantium,
Ambrosius lib. 1 Offic. cap. 50,
Augustinus
lib. 2 de adult. coniug. cap. 20, Leo epist. ad Anastas. Thessal ∅ cap. 4. Nostri haeretici non solum ante ordines, sed etiam post volunt duci uxores, quod in Ecclesia numquam fuit auditum.
2° Reliquias sanctorum non esse venerandas: